Charity (Whitehead) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. (v.) Quod quicquid procedit ex tali homine, ex forma trahat ut sit simile, ita quod sit charitas. --Sunt tria quae procedunt, est cogitatio, est loquela et est actus; ex homine qui est forma charitatis procedit cogitatio ex affectione quae est charitas, loquela ex sono qui est affectionis, in quo est affectio cogitationis, et actus per motum in quo est charitas; motus ille procedit ex conatu, et conatum facit affectio cogitationis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church