119. Vita hominis est in omni quod vult et cogitat, quod loquitur et quod facit. Nemo potest aliquid agere ex alia vita quam ex sua; sunt omnia vitae ejus effectus; quare est simile. {1} @1 [Nota ex Margine sinistra:]--Est miseratio charitatis, est clementia charitatis, est amicitia charitatis, est benevolentia charitatis, est modestia charitatis; verbo, omnes virtutes sunt charitas, sed veniunt sub alio nomine, ita sub alia specie.$