Charity (Whitehead) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. (vi.) Quod proximus amari possit ex non charitate, et hoc tamen in se spectatum non est amare proximum. --Exempla illustrent. Potest homo malus amare hominem bonum, et tum non amat in se bonum; potest homo dicere de gentili, qui dicit, opus ejus faciet fideliter quia Deus ita vult, hunc potest atheus amare; potest quis, qui non amat patriam, cum [aliquem] audit loquentem, et novit quod amet patriam, illum quasi amare; ei auscultat, dicens, bonus ex corde {1}est, loquitur ex amore, obediens ei; audi aliquot centum obedientem viro de quo fama fuit quod amaret patriam, et vix decem inter illos erant qui amabant patriam; potest, si quis audit praedicatorem, et dicit quod loquatur ex Deo, ex zelo pro animabus illis; et illi qui nihil amant Deum, et qui credunt nihil, usque dum audiunt illa, afficiunt, laudant illum, amant illum, mittunt et dona. Omnis sincerus amatur ex insinceris, omnis verus amatur ex mendacibus, fidus ab infideli, castus qui amat conjugem ab incastis, et sic porro. @1 est pro "sit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church