134. (ii.) Quod ministeria, functiones, officia, et varia opera sint bona usus quae singuli praestant, ex quibus bonum commune existit. --Per ministeria intelliguntur sacerdotia et illorum munia; per functiones intelliguntur officia varia quae sunt civilia; et per munera intelliguntur opera, ut artificum, quae plura sunt; per officia intelliguntur studia varia, negotia, et famulitia; ex his quatuor consistit Respublica, seu societas.