Charity (Whitehead) n. 137

Previous Number Next Number See English 

137. (iii.) Quod omnia officia et munera quoad bona usus spectata faciant formam quae correspondet formae coelesti. --Forma coelestis talis est, quod unusquisque ibi in aliquo ministerio, aliqua functione, in aliquo officio seu munere, et in opere sit. Omnes societates caelestes tales sunt, ut nullus sit inutilis. Qui nihil operatur, [et] qui vivere vult in otio, seu solum conversari, ambulare et dormire, is non toleratur ibi. Omnia ibi ita ordinata sunt, ut secundum usum sortiuntur locum propius ad centrum aut remotius a centro; quo propius centro, eo magnifica magis palatia; quo remotius a centro eo minus magnifica; aliter in oriente, occidente, meridie et septentrione; quisque dum in societatem venit, initiatur suo officio, et sortitur domum operi suo correspondentem; est omnis societas affectionum series in omni ordine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church