14. (i.) Quod non velle malum facere proximo sit charitatis. --Omnis videt quod charitas non malum faciat proximo, quia charitas est amor erga proximum, et qui amat aliquem timet malum ei facere. Est conjunctio animarum inter illos; unde est, cum malum facit ei cui per amorem conjunctus est, in anima percipiatur sicut ipse sibi malum faciat; quis potest malum facere liberis suis, uxori suae, amicis suis; malum enim facere est contra bonum amoris.