187. X.
QUOD DEBITA CHARITATIS SINT OMNIA, PRAETER SUPRA MEMORATA, QUAE HOMINEM OPORTET FACERE. Debita charitatis sunt tributa pro variis necessitatibus et pro variis usibus in Republica, quae subditis et civibus imposita sunt; sunt vectigalia teloniorum, sumptus et impensae pro variis necessitatibus et usibus domi, quae concernunt semet ipsos, uxorem, liberos, famulos, ancillas, operarios, et horum vicissim; tum aliqua quae per sponsiones fiunt debita. Praeter haec etiam sunt civilia quae sunt subordinationis, obedientiae, honoris et conversationis, quae debita dicenda, quia hominem oportet illa facere. Sed haec et illa in specie enumerare foret implere membranam. Varia quae leges Regni imponunt, vocantur debita charitatis quia charitas facit illa ex debito, et non ex beneplacito, et quia charitas spectat illa ut usus, facit illa sincere et benigne. Sinceritas et benignitas charitatis sunt in omni debito intus apud illos qui in charitate sunt; sed et sinceritas et benignitas sunt secundum usus, quos in debitis prospiciunt, et quoque secundum dispensationem usuum quam norunt.