Charity (Whitehead) n. 193

Previous Number Next Number See English 

193. Si in {1}illis affectio charitatis est, tunc omnia supra memorata sunt ei pro recreatione; etiam spectacula et lusoria, praeter harmonica musices et cantus, et pulchritudines omnes in campis et hortis, et in genere conversationes. Intus in illis manet affectio usus, quae dum sic quiescit, successive renovatur. Desiderium ad suam functionem frangit seu finit illa. Dominus enim e caelo influit in illa, ac renovat; et quoque dat interiorem sensum voluptatis in illis, de qua nihil sciunt qui non in affectione charitatis sunt; spirat in illa sicut fragrans, aut sicut dulce, non perceptibile nisi sibi; fragrans dicitur, per quod intelligitur amoenum spirituale, et dulce dicitur, per quod intelligitur jucundum spirituale; amoenum dicitur de sapientia et inde perceptione intellectus, et jucundum dicitur de amore et inde affectione voluntatis. Apud illos qui non in affectione charitatis sunt, haec non sunt, quia mens spiritualis est occlusa; et quantum recedunt a charitate, est mens spiritualis quoad voluntarium sicut glutine confarcta. @1 illis pro "illisque"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church