Charity (Whitehead) n. 195

Previous Number Next Number See English 

195. In illis quibus est affectio solius lucri, diversoria illa etiam sunt diversoria, sed carnea, inspirata intus a solo jucundo opulentiae. Sunt seduli, prudentes, industrii, imprimis mercatores tales, et operarii; si officiarii, invigilant operibus quae officii sunt, et vendunt usus; si judices, vendunt justitiam; si sacerdotes, vendunt salutem; lucrum illis est proximus; ex officio amant lucrum, et lucrum ex officio. Qui in officio eminenti sunt, possunt vendere patriam, et quoque exercitum et cives tradere hostibus. Ex quibus patet, qualis est amor illorum in diversoriis supra memoratis; sunt haec plena rapinis, et quantum non timent leges civiles seu poenas publicas, et jacturam famae propter lucra, depraedantur et furantur; sunt sinceri in externis, sed insinceri in internis; usus, quos faciunt in officiis et muneribus suis, sunt illis jucundi et amoeni sicut sunt stercora suibus, mures felibus; aspiciunt homines sicut tigris aut lupus agnos et oves, quos si possunt devorant; bonum usus non sciunt quod sit aliquid. Est jucundum et amoenum infernale in illorum diversoriis; sunt sicut asini qui in pratis et campis non vident aliquas amoenitates, solum ut depascant illa, sive sit triticum sive hordeum in spicis. Sed haec dicta sunt de avaris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church