Charity (Whitehead) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. (iv.) Quod quantum quis non fugit mala ut peccata tantum maneat in illis. --Homo creatus est in imaginem et in similitudinem Dei, et factus ut sit recipiens amoris et sapientiae Domini; sed quia non voluit recipiens esse, sed ipse amor et ipsa sapientia, ita similis Deo, ideo convertit formam suam, ac avertit affectiones et cogitationes suas a Domino ad se, ac semet plus quam Dominum coepit amare, immo colere, et sic abalienavit se a Domino, et retro ab Ipso spectavit, et sic pervertit imaginem et similitudinem Dei apud se, et fecit illam in imaginem et similitudinem inferni: hoc significatur per quod ederit ex arbore scientiae boni et mali; per serpentem cui obedivit, significatur sensuale quod est ultimum naturalis hominis, et ejus cupiditas; sensuale illud hominis, quia exstat mundo, ac recipit inde sua objecta, amat quae mundi sunt; et si datur ei dominium, abstrahit illud mentem ab objectis caeli, quae sunt bona amoris et vera sapientiae, in se Divina; ex hac origine est, quod homo quoad proprium suum non sit nisi quam malum, et quod in illud a parentibus nascatur; sed ne ideo pereat, provisa sunt media a Domino, quae sunt, spectare ad Dominum et agnoscere quod ab Ipso omne bonum amoris et omne verum sapientiae sit, et a semet nihil; sic invertit formam suam, avertendo a semet et convertendo ad Dominum; et sic redit ad statum in quem creatus est, et qui fuit, ut dictum est, quod esset recipiens boni et veri a Domino, et nullatenus a semet; et quia proprium hominis per reversionem illam factum sit mere malum, est alterum medium recuperationis imaginis Dei, fugere mala ut peccata; nam si non fugit mala ut peccata, sed modo ut damna, usque non spectat ad Dominum sed ad semet, et sic permanet in statu perverso; dum autem fugit mala ut peccata, fugit illa quia sunt contra Dominum et contra leges Divinas Ipsius, et tunc supplicat ad Dominum de ope et de potentia resistendi illis, quae potentia supplicata nusquam negatur; per haec duo media purificatur homo a malis sibi connatis; quare si illa duo media non amplectitur, non potest aliter quam manere qualis natus est; non potest purificari a malis si solum spectat ad Deum et orat; tunc enim credit postquam oraverat quod prorsus absque peccatis, seu quod remissa, per quod intelligit quod sint ablata: at sic usque manet in illis; et manere in illis est augere illa; nam sunt instar morbi qui circum se depascit omnia et mortificat; nec mala removentur per solum fugere illa, nam sic spectat ad se, et per id confirmat originem mali, quae fuit quod semet retro verterit a Domino et converterit ad semet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church