Charity (Whitehead) n. 207

Previous Number Next Number See English 

207. (vii.) Quod bonum ante paenitentiam non sit bonum, ita nec charitas. --Homo ante paenitentiam est in malo, est mere malum, est enim forma mali et imago inferni; per paenitentiam autem removetur malum et implantatur bonum; ex quibus sequitur quod bonum ante paenitentiam non sit bonum; bonum ante paenitentiam non fit a Domino, sed ab homine; quare non essentiam boni sed essentiam mali intus in se habet, utcunque in sua forma exterius apparet sicut bonum: hoc non cognoscitur in mundo, sed manifeste post mortem: auditur ex ipso sono loquelae, immo quidnam malum in illo sit, si fraudulentum, si invidum, si gloriosum, si superbum, si blasphemum, si hypocriticum, immo si meritorium; omnes voces loquelae sonant ex malo quod in illa; et spectat unice semet. At bonum post paenitentiam est prorsus aliud; est plenum bonum apertum ab Ipso Domino, est amabile, est innocens, est gratum, caeleste; est Dominus et caelum in illo; est ipsum bonum in illo; est vivum, formatum a veris; quicquam est ex bono, in bono, et ad bonum, non est nisi aliquis usus proximo, et inde est inservire; in quovis spiraculo removet se et proprium suum, ita malum; forma ejus est sicut forma floris venusti et pulchre colorati, qui exsplendescit a radiis solis. {1}Quare etiam apud illos qui in bono sunt, sunt formae quae nusquam possunt comprehendi a naturali homine; non possunt pingi, nec possunt describi; illae formae sunt formae boni. Vere dicitur quod sint formae boni; sed ipsa forma sunt vera, at vita ejus est bonum amoris; bonum enim ponit vera in formam sibi congruam, et omne verum ejus vivificat. Tale est bonum post paenitentiam. @1 N.B.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church