214. [ARTICULUS] QUARTUS.
QUOD PROXIMUS AMANDUS SIT SECUNDUM EJUS BONUM SPIRITUALE, ET INDE MORALE, CIVILE ET NATURALE; CONSEQUENTER QUOD PROXIMUS QUI AMANDUS EST, IN SPIRITUALI SENSU SIT BONUM. [Exponentur in hoc ordine:--] (i.) Quod homo non sit homo ex facie et corpore, sed ex bono voluntatis ejus. (ii.) Quod cum bonum voluntatis hominis amatur, ipse homo ametur. (iii.) Quod homo sit homo ex bono spirituali ejus, et non ex bono morali; civili et naturali separatis a bono spirituali. (iv.) Quod quale est bonum spirituale hominis, tale sit bonum morale, civile et naturale ejus, quia haec tria bona ex unico illo vitam suam trahunt. (v.) Consequenter quod proximus qui amandus est in spirituali sensu sit bonum. {1} @1 OBS.:--Quod bonum spirituale sit bonum charitatis, ita Dominus, caelum, et Ecclesia apud illum; quia talis est homo in bonis derivatis.$