42. III.
QUOD PROXIMUS QUI AMANDUS IN SPIRITUALI IDEA SIT BONUM ET VERUM. Dicitur in spirituali idea, quia illa idea est in qua est spiritualis homo interius, inque eadem sunt angeli; est idea illa abstracta a materia, a spatio et tempore, imprimis abstracta a persona. Dispositio in ordinem:
(i.) Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero apud illum, seu quod idem, ex voluntate et intellectu. (ii.) Quod ideo bonum et verum apud hominem sit proximus, qui amandus. (iii.) Quod quale proximi sit secundum quale boni et veri apud hominem, seu qualis homo talis proximus. (iv.) Quod gradus proximi sit secundum gradus boni et veri apud hominem; proinde quod non unus homo sit in simili gradu proximus ut alter. (v.) Quod bonum internae voluntatis sit proximus qui amandus, et non bonum externae voluntatis, nisi hoc cum illo unum facit. (vi.) Quod verum sit proximus, quantum id procedit ex bono, ac unum facit sicut forma et essentia.