Charity (Whitehead) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. (iii.) Quod Patria sit proximus secundum ejus bonum spirituale, morale et civile. --In omnium idea Patria est sicut unum; quare omnes leges tam justitiae quam oeconomiae sunt sicut pro uno latae; quare est patria sicut homo in concreto; vocatur etiam corpus, in quo Rex est supremus. Ejus bonum cui consulendum est, vocatur bonum publicum et bonum commune; dicitur etiam de rege, quod sint in corpore regiminis illius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church