Charity (Whitehead) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. V.

QUOD HOMO SIT SUBJECTUM CHARITATIS; ET QUALIS EST CHARITAS APUD ILLUM TALE EST SUBJECTUM EJUS; ET TALIS EST CHARITAS QUAM EXERCET ERGA PROXIMUM. Exponentur in hoc ordine:--

(i.) Quod homo creatus sit ut sit forma amoris et sapientiae. (ii.) Quod hodie ut homo sit homo, debeat esse charitas in forma. (iii.) Quod homo debeat esse charitas in forma, non a se sed a Domino, ita quod sit receptaculum charitatis. (iv.) Quod homo talis forma charitatis sit, sicut bonum voluntatis conjunctum est veris intellectus apud illum. (v.) Quod quicquid procedit ex tali homine, ex forma trahat ut sit simile, ita quod sit charitas. (vi.) Quod proximus amari possit ex non charitate, et hoc tamen in se spectatum non est amare proximum. (vii.) Quod qui amat proximum ex charitate in se, ille amet proximum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church