101. (XIII.) QUOD HOMO DEBEAT FUGERE MALA UT PECCATA, ET PUGNARE CONTRA ILLA, SICUT A SE. Ex Divino ordine est, ut homo ex libero secundum rationem agat; quoniam ex libero secundum rationem agere, est ex se agere. Verum binae illae facultates, liberum et ratio, non sunt propriae hominis, sed sunt Domini apud illum; et quatenus est homo, non ei auferentur, quoniam absque illis non potest reformari; non enim potest paenitentiam agere, non potest pugnare contra mala, et dein facere fructus dignos paenitentia. Nunc quia liberum et ratio sunt homini a Domino, et homo ex illis agit, sequitur quod non agat ex se, sed sicut ex se.{1} @1 Quod homini sit Liberum a Domino, videatur supra (n. 19, 20); et in opere De Caelo et Inferno (n. 589-596, et n. 597-603). Quid Liberum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, Londini 1758 edita, n. 141-149).$