104. Quoniam reciprocum et vicissim, et inde mutuum, est apud hominem a Domino, ideo dicit Dominus quod homo faciet praecepta, et faciet fructus. "Quid... Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico?" (Luc. vi. 46-49.) "Si haec scitis, beati estis si feceritis illa" (Joh. xiii. {2}17). "Amici mei estis, si feceritis quae mando vobis" (Joh. xv. 14). "Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (Matth. v. 19). "Omnis... qui audit verba mea et facit illa, comparabo viro prudenti" (Matth. vii. 24). "Facite fructus dignos paenitentia" (Matth. iii. 8). "Facite arborem bonam et fructum ejus bonum" (Matth. xii. 33). "Regnum... dabitur genti facienti fructus ejus" (Matth. xxi. 43). "Omnis arbor, quae non facit fructus..., exscinditur, et in ignem conjicitur" (Matth. vii. 19). Et multoties alibi. Ex quibus patet, quod homo faciet a se, sed ex potentia Domini, quam imploret; et hoc est facere sicut ex se.