109. Moralis naturalis homo potest apparere coram hominibus in mundo prorsus sicut moralis spiritualis homo, sed non coram angelis in caelo. Coram angelis in caelo apparet ille, si in bonis est, sicut simulacrum ex ligno, et si in veris est, sicut simulacrum ex marmore, in quibus non est vita; aliter moralis spiritualis homo: nam moralis naturalis homo est moralis externus, et moralis spiritualis homo est moralis internus; et externum absque interno non vivit; vivit quidem, sed non vitam quae vocatur vita.