Doc. of Life (Potts) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. Sunt variae et multiplices causae, quae faciunt, ut homo sit moralis in externa forma; sed si non moralis sit etiam in interna, usque tamen moralis non est. Ut pro exemplo; si quis abstinet ab adulteriis et scortationibus, ex timore legis civilis e ejus poenarum: ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito, aut ab affini; ex egestate, aut ex avaritia; ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia: immo si abstineat ab illis ex lege aliqua naturali aut morali, et non simul ex lege spirituali, is usque tamen interius adulter et scortator est; nihilominus enim credit quod non peccata sint, et inde illa coram Deo non illicita facit in suo spiritu, et sic in spiritu committit illa, tametsi non coram mundo in corpore: quare post mortem, cum fit spiritus, aperte loquitur pro illis. Ex his patet quod fugere mala ut damna possit impius; at quod fugere mala ut peccata non possit nisi Christianus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church