Doc. of Life (Potts) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Quantum quis in bono est, et ex bono amat Vera, tantum amat Dominum, quoniam Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum: est itaque Dominus apud hominem in bono et in vero; si hoc ex illo amatur, tunc Dominus amatur, et non aliter, Hoc Dominus docet apud Johannem, "Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me;... qui vero non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, 24). Et alibi, "Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo" (Joh. xv. 10);

"praecepta," "verba" et "mandata" Domini sunt vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church