Doc. of Life (Potts) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Sunt tamen in ecclesiis Christianis multi, qui docent quod sola fides salvet, et non aliquod bonum vitae seu bonum opus; hi etiam adjiciunt, quod non malum vitae seu malum opus condemnet justificatos per solam fidem, quia in Deo et in gratia sunt. Sed mirum est, quod tametsi illi talia docent, usque agnoscant, quod fit ex communi perceptione e caelo, quod salventur qui bene vivunt, et condemnentur qui male vivunt. Quod usque agnoscant patet ex Oratione, quae in templis tam in Anglia, quam in Germania, Suecia et Dania legitur coram populo, qui Sacram Cenam obit. Quod in illis regnis sint qui solam illam fidem docent, notum est. Oratio quae in Anglia legitur coram populo qui sacramentum Cenae obit, est haec:-


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church