Doc. of Life (Potts) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. (V.) QUOD QUANTUM QUIS FUGIT MALA UT PECCATA, TANTUM FIDEM HABEAT, ET SPIRITUALIS SIT. Fides et vita inter se distinctae sunt, sicut cogitare et facere; et quia cogitare est intellectus, et facere est voluntatis, sequitur quod fides et vita inter se distinctae sint sicut intellectus et voluntas: qui scit distinctionem harum, ille etiam scit distinctionem illorum; et qui scit conjunctionem harum, ille etiam scit conjunctionem illorum. Quare praemittendum est aliquid de intellectu et voluntate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church