Doc. of Life (Potts) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Ex his videri potest quid fides spiritualis, et quid fides non spiritualis; quod fides spiritualis sit apud illos qui non peccata faciunt, nam qui (non) peccata faciunt, illi bona faciunt, non a se sed a Domino (videatur supra, n. {1}18-21), et per fidem fiunt spirituales: fides apud illos est veritas. Hoc docet ita Dominus apud Johannem:

"Hoc... est judicium, quod Lux venit in mundum, sed amaverunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala; omnis... qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo facta sunt" (iii. 19-21). @1 21 pro "31"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church