Doc. of Life (Potts) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. (VI.) QUOD DECALOGUS DOCEAT QUAENAM MALA SUNT PECCATA. Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit furari, adulterari, occidere, et false testari? Nisi haec scirent, et ne quis talia faciat, per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum, absque illis legibus caderent. Quis autumare potest quod gens Israelitica prae omnibus aliis tam stupida fuerit, ut ignoraverit, quod illa essent mala Quapropter mirari quis potest, cur leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae cum tanto miraculo e Monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo promulgatae fuerunt, ut scirent quod leges illae non modo leges civiles et morales essent, sed etiam leges spirituales; et quod facere contra illas, non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum: quare leges illae, per promulgationem e Monte Sinai a Jehovah, factae sunt leges religionis; evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut religionis sit, et quod faciendum propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church