68. Haec homicidiorum genera latent intus apud hominem ex nativate, sed ille usque ab infantia discit obvelare illa civilitate et moralitate, in quibus debet esse cum hominibus mundi, et quantum honorem aut lucrum amat, custodit ne appareant; hoc fit externum hominis, cum illa sunt internum ejus; talis homo est in se. Nunc quia externum deponit cum corpore cum moritur, et retinet internum, patet qualis diabolus foret nisi reformaretur.