79. Quod per "adulterari" in spirituali sensu intelligatur adulterare bonum Verbi et falsificare verum ejus, constat ex his:-
"Babylon... a vino... scortationis suae potavit omnes gentes" (Apoc. xii 8). Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae" (Apoc. xvii. 1, 2). Babylon "ex vino furoris scortationis suae potavit omnes genes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (Apoc. xviii. 3). Deus "judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (Apoc. xix. 2). "Scortatio" dicitur de Babylone, quia per "Babylonem" intelliguntur illi qui Divinam Domini potestatem sibi arrogant, et profanant Verbum adulterando et falsificando illud; quare etiam Babylon vocatur, "Mater scortationum et abominationum terrae" (Apoc. xvii. 5). Simile per "scortationem" significatur apud Prophetas: ut apud Jeremiam, "In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (xxiii. 14). Apud Ezechielem, "Duae mulieres filiae unius matris scortatae sunt in Aegypto; in adolescentia sua scortatae sunt:... scortata est una sub Me; et dilexit amasios... Assyrios propinquos;... dedit scortationes suas super illos; attamen scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis...; addidit ad scortationes suas amavit" Chaldaeos; "venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam" (xxiii. 2-17):
haec de Ecclesia Israelitica et Judaica, quae ibi sunt "filiae unius matris;" per "scortationes illarum" intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia, per "Assyriam" ratiocinatio, per "Chaldaeam" profanatio veri, et per "Babelem" profanatio boni, ideo dicitur quod "cum illis scortatae sint." Simile dicitur de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, apud Ezechielem, Hierosolyma, "confisa es pulchritudini tuae, et scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis scortationes tuas super omnem transeuntem:... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam;... scortata es cum filiis Aschuris; cum satietas tibi nulla, cum quibus scortata es,... multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam:... mulier adultera sub viro suo accipit alienos: {1}omnes meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus amasiis,... ut veniant ad te in circuitu tuo in scortationibus tuis:... quare, meretrix, audi verbum Jehovae" (xvi. 15, 26, 28, 29, 32, 33, 35, seq.):
quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino (n. 62, 63). (Simile per "scortationes" significatur apud Esaiam, cap. xxiii. 17, 18; cap. lvii. 3: apud Jeremiam, cap. {2}iii. 2, 6, 8; 9; cap. v. 1, 7; cap. xiii. 27; cap. xxix. 23: apud Micham, cap. i. 7: apud Nahum, cap. iii. {3}4: apud Hoseam, cap. iv. {4}10, 11: tum Levit. xx. 5: Num. xiv. 33; cap. xv. 39; et alibi). Idcirco etiam gens Judaica a Domino vocata est "Generatio adultera" (Matth. xii. 39; cap. xvi. 4: Marc. viii. 38). @1 "Omnes meretricibus suis dant mercedem":- sic editio princeps; sic quoque Apoc. Rev., n. 134, et Apoc. Expl., n. 141(b): sed videatur Apoc. Expl. n. 695(d), ubi legimus, "Omnibus meretricibus dant mercedem."$ @2 iii. pro "ii."$ @3 4 pro "3, 4"$ @4 10, 11 pro "7, 10, 11"$