Doc. of Life (Potts) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. (XI.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS FALSA TESTIMONIA UT PECCATA FUGIT, TANTUM VERITATEM AMET. Per "false testari" in naturali sensu non modo intelligitur falsum testem agere, sed etiam mentiri et diffamare. Per "false testari" in spirituali sensu intelligitur dicere et persuadere quod falsum sit verum, et malum sit bonum, ac vicissim. In supremo autem sensu per "false testari" intelligitur blasphemare Dominum et Verbum. Haec sunt "false testari" in triplici sensu. Quod illa unum faciant apud hominem false testantem, mendacium loquentem, et diffamantem, constare potest ex illis, quae in Doctrina de Scriptura Sacra, de triplici sensu omnium Verbi (n. 5-7, seq., et n. 57,) ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church