89. Quantum quis amat veritatem, tantum vult cognoscere illam, et tantum corde afficitur cum invenit illam; nec alius venit in sapientiam: et quantum amat facere illam, tantum sentit amoenitatem lucis in qua est veritas, Simile est cum reliquis hactenus dictis; ut cum sinceritate et justitia apud illum qui fugit omnis generis furta; cum castitate et puritate apud illum qui fugit omnis generis adulteria; et cum amore et charitate apud illum qui fugit omnis generis homicidia; et sic porro. Ille autem qui in oppositis est, non scit aliquid de illis, cum tamen omne aliquid est in illis.