Doc. of Life (Potts) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. (II.) QUOD NEMO POSSIT BONUM FACERE, QUOD BONUM EST, A SE. Quod hactenus vix aliquis sciat, num bonum quod facit sit a se, vel a Deo, est causa, quia ecclesia separavit fidem a charitate, et bonum est charitatis. Homo dat pauperibus, opitulatur egenis, impendit templis et xenodochiis, consulit ecclesiae, patriae et concivi, sedule invisit templum, tunc devote auscultat et orat, Verbum et libros pietatis legit, et cogitat de salute, et non scit num illa faciat a se vel a Deo. Eadem potest facere ex Deo, et potest facere ex se; si illa ex Deo facit, bona sunt; si ex se, non bona sunt. Immo dantur similia bona ex se, quae exstanter mala sunt; ut sunt bona hypocritica, quae deceptoria et fraudulenta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church