99. De pugnis contra mala, quae sunt tentationes, multis in locis in Verbo agitur. Intelliguntur per haec Domini verba:
"Dico vobis, Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si vero moriatur, multum fructum fert" (Joh. xii. {1}24). Tum per haec:
"Quisquis voluerit post Me venire, abrogato se ipsum, ac tollat crucem suam, et sequatur Me. Quisquis... voluerit animam servare, perdet eam; qui vero perdiderit animam suam propter Me, et propter Evangelium, hic servabit illam" (Marc. viii. 34, 35):
per "crucem" intelligitur tentatio (ut quoque Matth. x. 38; cap. xvi. 24: Marc. x. 21: Luc. xiv. 27);
per "animam" intelligitur vita proprii hominis (ut quoque Matth. x. 39; cap. xvi. 25: Luc. ix. 24: et imprimis Joh. xii. 25);
quae etiam est vita "carnis," quae non prodest quicquam (Joh. vi. 63). De pugnis contra mala, et de victoriis super illa, loquitur Dominus ad omnes ecclesias in Apocalypsi. Ad Ecclesiam in Epheso: "Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei" (Apoc. ii. 7). Ad Ecclesiam in Smyrna: "Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera" (Apoc. ii. 11). Ad Ecclesiam in Pergamo: "Qui vincit, illi dabo ut comedat de manna abscondita; et dabo illi calculum album, et super calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit" (Apoc. ii. 17). Ad Ecclesiam in Thyatiris: Qui vicerit et servaverit ad finem opera mea, illi dabo potestatem super gentes;... et stellam matutinam" (Apoc. ii. 26, 28). Ad Ecclesiam in Sardibus: ("{2}Qui vicerit induetur vestimentis albis; et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis Ejus" (Apoc. iii. 5). Ad Ecclesiam in Philadelphia:) "Qui vicerit, eum faciam columnam in templo Dei mei et scribam super eum nomen Dei, et nomen urbis Dei Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo.., et nomen meum novum" (Apoc. iii. 12). Ad Ecclesiam in Laodicea: "Qui vicerit, illi dabo ut sedeat Mecum in throno meo" (Apoc. iii. 21). @1 24 pro "25"$ @2 Dicta ad Ecclesiam in Sardibus, Apoc. Rev., n. 71, similiter desunt.$