Doc. of Lord (Potts) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. Quod "Filius hominis" significet Dominum quoad Verbum, erat quia Prophetae etiam dicti sunt "filii hominis."- Quod prophetae "filii hominis" dicti sint, erat quia repraesentabant Dominum quoad Verbum, et inde significabant doctrinam ecclesiae ex Verbo; non aliud in caelo per "prophetas" ubi nominantur in Verbo, intelligitur; significatio enim spiritualis "prophetae," tum etiam "filii hominis," est doctrina ecclesiae ex Verbo; et cum de Domino, est ipsum Verbum. Quod Propheta Daniel vocatus sit "filius hominis," videatur apud illum ((Dan.,) cap. iii. 17). Quod Propheta Ezechiel vocatus sit "filius hominis," videatur apud illum ((Ezech.,) cap. ii. 1, 3, 6, 8; cap. iii. 1, 3, 4, 10, 17, 25; cap. iv. 1, 16; cap. v. 1; cap. vi. 2; cap. vii. 2; cap. viii. 5, 6, 8, 12, 15; cap. xi. 2, 4, 15 cap. xii. 2, 3, 9, 18, 22, 27; cap. xiii. 2, 17 cap. xiv. 3, 13; cap. xv. 2; cap. xvi. 2; cap. xvii. 2; cap. xx. 3, 4, 27, 46; cap. xxi. {1}2, 6, 9, 12, 14, 19, 28; cap. xxii. 18, 24; cap. xxiii. 2, 3, 6; cap. xxiv. 2, 16, 25; cap. xxv. 2; cap. xxvi. 2; cap. xxvii. 2; cap. xxviii. 2, 12, 21; cap. xxix. 2, 18; cap. xxx. 2, 21; cap. xxxi. {2}2; cap. xxxii. 2, 18; cap. xxxiii. 2, 7, 10, 12, 24, 30; cap. xxxiv. 2; cap. xxxv. 2; cap. xxxvi. 1, 17; cap. xxxvii 3, 9, 11, 16; cap. xxxviii. 2, {3}14; cap. xxxix. 1, 17; cap. xl. 4; cap. xliii. 7, 10, 18; cap. xliv. {4}5). Ex his nunc patet quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur "Filius Dei," et quoad Verbum "Filius hominis." @1 Sequentes sunt versus in textu Hebraeo: 2, 7, 11, 14, 17, 19, 24, 33.$ @2 2 pro "1, 2"$ @3 14 pro "24"$ @4 5 pro "1, 4"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church