Doc. of Lord (Potts) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. ((iv.)) Quod Dominus Humanum suum Divinum fecerit per Tentationes in Se admissas, et per continuas tunc victorias, actum est supra (n. 12-14); quibus hoc solum addendum est. Tentationes non aliud sunt quam pugnae contra mala et falsa; et quia mala et falsa ab inferno sunt, sunt quoque pugnae contra infernum; etiam apud homines qui tentationes spirituales subeunt, sunt mali spiritus ab inferno, qui illas inducunt. Quod mali spiritus inducant tentationes, homo nescit; quod tamen sint, ex multa experientia datum est scire. [2] Ex eo est, quod homo, dum ex Domino vincit in tentationibus, ab inferno extrahatur, ac in caelum elevetur: inde est, quod homo per tentationes seu pugnas contra mala fiat spiritualis, ita angelus. Dominus autem ex propria potentia pugnavit contra omnia inferna, et illa prorsus domavit et subjugavit; et per id, quod simul glorificaverit Humanum suum, illa in aeternum domata et subjugata tenet. [3] Inferna enim ante Domini adventum usque ad illam altitudinem succreverunt, ut ipsos angelos caeli inciperent infestare, et similiter omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo. Quod inferna in talem altitudinem succreverint, erat causa, quia ecclesia prorsus devastata fuit, et homines mundi ex idololatriis in meris falsis et malis fuerunt; et ex hominibus sunt inferna: inde fuit, quod nisi Dominus in mundum venisset, nemo hominum potuisset salvari. [4] De his Domini pugnis, multis agitur in Psalmis Davidis et in Prophetis, at parum in Evangelistis. Pugnae illae sunt, quae intelliguntur per tentationes quas Dominus sustinuit, quarum ultima fuit passio crucis. Ex illis est, quod Dominus dicatur Salvator et Redemptor. Hoc in ecclesia in tantum notum est, ut dicant quod Dominus vicerit mortem seu diabolum, hoc est, infernum, et quod cum victoria resurrexerit: tum etiam quod absque Domino nulla salus. Quod etiam glorificaverit Humanum suum, et quod per id Salvator, Redemptor, Reformator et Regenerator in aeternum factus sit, in sequentibus videbitur. [5] Quod Dominus per pugnas seu tentationes Salvator factus sit, ex locis supra (n. 12-14) in copia allatis, patet: et ex hoc apud Esaiam, "Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venerat. ...Conculcavi" illos "in ira mea descendere feci in terram victoriam illorum;... id factus est illis in Salvatorem" (lxiii. 4, 6, 8);

agitur in eo capite de pugnis Domini. Et apud Davidem, "Attollite portae capita vestra,... extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae. Quid hic Rex gloriae? Jehovah fortis et Heros, Jehovah Heros belli" (Ps. xxiv. 7, 8);

haec etiam de Domino,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church