Doc. of Lord (Potts) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. ((vi.)) Quod Dominus Humanum ex Matre susceptum successive exuerit, et Humanum ex Divino in Ipso induerit, quod est Divinum Humanum et Filius Dei.- Quod Domino fuerit Divinum et Humanum, Divinum ex Jehovah patre, et Humanum ex Maria virgine, notum est; inde est quod fuerit Deus et Homo, et sic Ipsi Essentia Divina et Natura Humana; Essentia Divina ex Patre, Natura Humana ex Matre; et inde aequalis Patri quoad Divinum, et minor Patre quoad Humanum; tum quod Humanam hanc ex matre Naturam non transmutaverit in Essentiam Divinam, nec ei commiscuerit illam, ut docet Doctrina Fidei, quae Athanasiana vocatur; nam Natura Humana in Essentiam Divinam non potest transmutari, nec potest ei commisceri. [2] Et tamen ex eadem nostra Doctrina est, quod Divinum susceperit Humanum, hoc est, univerit se illi, sicut anima suo corpori, usque ut non duo essent, sed una Persona. Ex eo sequitur, quod Humanum ex Matre, quod in se erat simile humano alterius hominis, et sic materiale, exuerit; ac Humanum ex Patre, quod in se simile Divino suo, et sic substantiale, induerit, ex quo Humanum etiam Factum est Divinum. Inde est quod Dominus in Verbo Prophetarum etiam quoad Humanum dicatur Jehovah et Deus, ac in Verbo Evangelistarum Dominus, Deus, Messias seu Christus, et Filius Dei, in quem credendum est, et a quo salvandi sunt. [3] Nunc quia Domino Fuit ab initio Humanum ex Matre, et hoc successive exuit, ideo, dum in mundo erat, fuerunt Ipsi duo status, qui vocantur status humiliationis seu exinanitionis, et status glorificationis seu unitionis cum Divino quod Pater vocatur: status humiliationis, quantum et quando fuit in Humano ex Matre; et status glorificationis, quantum et quando fuit in Humano ex Patre. In statu humiliationis oravit Patrem sicut alium a Se; in statu glorificationis autem locutus est cum Patre ut cum Se. In hoc statu dixit quod Pater esset in Se et Ipse in Patre, et quod Pater et Ipse unum essent; in statu autem humiliationis subiit tentationes, et passus est crucem, et oravit ne Pater Ipsum desereret; nam Divinum non potuit tentari, et minus adhuc crucem pati. Ex his nunc patet quod per tentationes et continuas tunc victorias, ac per passionem crucis, quae fuit ultima tentationum, plene vicerit inferna, et plene glorificaverit Humanum, ut prius ostensum est. [4] Quod Dominus exuerit humanum ex Matre, et induerit Humanum ex Divino in Ipso, quod Pater vocatur, patet etiam ex eo, quod Dominus quoties Ipse ex suo ore locutus est ad Matrem, non vocaverit illam Matrem, sed Mulierem. Apud Evangelistas legitur modo ter, quod ex suo ore locutus sit ad Matrem et de illa, et tunc bis quod appellaverit illam Mulierem, et semel quod non agnoverit illam pro Matre. Bis quod appellaverit illam "Mulierem:"- Legitur apud Johannem, "Dixit Mater Jesu ad Ipsum, Vinum non habent. Dicit illi Jesus, Quis Mihi et tibi, Mulier? nondum venit hora mea" (ii. (3,)4);

et apud eundem, "Jesus... e cruce videt Matrem, et discipulum adstantem quem amabat; dicit Matri suae, Mulier ecce filius tuus; deinde dicit discipulo, Ecce Mater tua" (xix. 26, 27). Semel quod non agnoverit illam:- Apud Lucam, "Nuntiatum est" Jesu "a dicentibus, Mater tua et fratres tui foris stant, et volunt Te videre:" Jesus "respondens dixit ad illos, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei, et faciunt illud" (viii. 20, 21; Matth. xii. 46-49; Marc. iii. 31-35). In aliis locis vocatur Maria Ipsius Mater, sed non ab Ipsius ore. [5] Hoc etiam confirmatur per id, quod non agnoverit Se esse Filium Davidis. Legitur enim apud Evangelistas, "Interrogavit Jesus" Pharisaeos, "dicens, Quid vobis videtur de Christo? Cujus Filius est? Dicunt Ipsi, Davidis. Dixit illis, Quomodo ergo David Ipsum in spiritu Dominum suum vocat, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Si ergo David vocat Ipsum Dominum quomodo Filius ejus est? Et nemo poterat Ipsi respondere verbum" (Matth. xxii. {1}41-46; Marc. xii. 35-37; Luc. 41-44: Psalm. cx 1):

ex his patet quod Dominus quoad Humanum glorificatum non Fuerit Mariae nec Davidis filius. [6] Quale fuit Humanum Ipsius glorificatum, ostendit Petro, Jacobo et Johanni, cum transformatus est coram illis, Quod splenduerit facias Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius fuerint sicut lux: "et tunc vox e nube dixit, Hic est Filius meus dilectus, in quo Mihi complacuit, Ipsum audite" (Matth. {2}xvii. 1-8; Marc. ix 2-8; Luc. ix. 28-36). Dominus etiam est visus Johanni, "Sicut Sol lucens in virtute sua" (Apoc. i. 16). [7] Quod Humanum Domini glorificatum sit, constat ex illis quae de Glorificatione Ipsius apud Evangelistas dicuntur. Ut ex his:- Apud Johannem, "Venit hora ut glorificetur Filius hominis." Dixit, "Pater, glorifica tuum nomen: exiit... vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 23, 28):

quia Dominus successive glorificatus est, ideo dicitur, "Et glorificavi, et rursus glorificabo." Apud eundem, "Postquam" Judas "exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso;... etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum" (xiii. 31, 32). Apud eundem, Jesus "dixit, Pater venit hora, glorifica Filium tuum, ut etiam Filius glorificet Te" (xvii. 1, {3}5). Et apud Lucam, "Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam suam?" (xxiv. 26:) haec dicta sunt de Humano Ipsius. [8] Dixit Dominus, "Deus glorificatus est in Ipso," etiam "Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; tum, "Glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te:" haec Dominus dixit, quia unitio fuit reciproca, Divini cum Humano ac Humani cum Divino; quare etiam dixerat, "Ego in Patre, et Patre in Me" (Joh. xiv, 10, 11):

tum, "Omnia mea tua sunt, et omnia tua mea" (Joh. xvii. 10);

inde fuit unitio plenaria. Simile est cum omni unitione; quae nisi sit reciproca, non est plena: qualis etiam erit Domini cum homine, et hominis cum Domino; ut docet apud Johannem, "In illa die cognoscetis, quod... vos in Me, et Ego in vobis" (xiv. 20);

et alibi, "Manete in Me, etiam Ego in vobis... Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (xv. 4, 5). [9] Quoniam Humanum Domini glorificatum est, hoc est, Divinum factum est, ideo post mortem tertia die cum toto Corpore resurrexit; quod non fit alicui homini, nam homo solum quoad spiritum, non autem quoad corpus resurgit. Ut homo sciret, et nemo dubitaret, quin Dominus cum toto Corpore resurrexerit, non modo dixit id per angelos qui erant in sepulcro, sed etiam ostendit Se in Humano suo Corpore coram discipulis; dicens illis, cum crediderunt se videre spiritum, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim: palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere. Hocque cum dixisset, ostendit illis manus et pedes" (Luc. xxiv. 39, 40; Joh. xx. 20). Et porro, "Jesus dixit Thomae, Mitte digitum tuum huc, et vide manus meas; et mitte manum tuam, ac immitte in latus meum, et non esto incredulus sed credulus: tunc dixit Thomas, Domine mi et Deus mi" (Joh. 27, 28). [10] ut Dominus adhuc confirmaret quod non spiritus, sed Homo esset, dixit discipulis, "Habetisne aliquid edulii hic? Illi... dederunt Ipsi piscis assi partem, et de favo apiario; quae accipiens coram illis comedit" (Luc. xxiv. 41-43). Quoniam Corpus Ipsius nunc non materiale, sed substantiale Divinum fuit; ideo, Venit ad discipulos januis clausis (Joh. 19, 26);

et postquam visus est, "Invisibilis factus est" (Luc. xxiv. 31). Talis nunc Dominus sublatus est, et consedit a dextris Dei; nam dicitur apud Lucam, "Factum est, cum benediceret" Jesus discipulis, "secessit ab illis, et sublatus est in caelum" (xxiv. 51);

et apud Marcum, "Postquam locutus est illis, sublatus est in caelum, et consedit a dextris Dei" (xvi. 19):

"sedere a dextris Dei," significat Divinam omnipotentiam. [11] Quoniam Dominus cum Divino et Humano unito in unum ascendit in caelum, et consedit a dextris Dei, per quod significatur Divina omnipotentia, sequitur quod Humana Ipsius Substantia seu Essentia sit sicut Ipsius Divina. Si homo aliter cogitaret, Foret sicut cogitaret quod Divinum Ipsius sublatum esset in caelum, ac sederet a dextris Dei, et non simul Humanum; quod contra Scripturam est, et quoque contra Doctrinam Christianam, quae est quod Deus et Homo in Christo sint sicut anima et corpus, quae separare foret contra sanam rationem. Haec unitio Patris cum Filio, seu Divini cum Humano, intelligitur etiam in his sequentibus:-

"Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem" (Joh. xvi. 28). "Abeo et venio ad Illum qui misit Me" (Joh. vii. 33; cap. xvi. 5, 16; {4}cap. xvi. 11, 13). "Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius" (Joh. vi. 62). "Nemo ascendit in caelum, nisi qui e caelo descendit" (Joh. iii. 13);

quisque homo, qui salvatur, ascendit in caelum; sed non a se, verum a Domino: solus Dominus ascendit a Se. @1 41-46 pro "39 ad 44"$ @2 xvii. pro "xviii."$ @3 5 pro "6"$ @4 cap. xvii. 11, 13 pro "Cap. xvii. 11, 13. Cap. xix. 27."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church