Doc. of Lord (Potts) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. (X.) QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM PROCEDENS A DOMINO, ET QUOD ILLUD SIT IPSE DOMINUS. Dixit Jesus apud Matthaeum, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo discipulos facite omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis: et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (xxviii. 18-20). Antehac ostensum est, quod Divinum quod Pater vocatur, et Divinum quod Filius, in Domino sint unum; ostendetur itaque nunc, quod Spiritus Sanctus sit idem cum Domino. [2] Quod Dominus dixerit, quod "baptizarent in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti," est quia trinum seu trinitas est in Domino; est enim Divinum quod Pater vocatur, est Divinum Humanum quod Filius, et Divinum Procedens quod Spiritus Sanctus: Divinum quod Pater, et Divinum quod Filius, est Divinum ex quo; ac Divinum Procedens, quod Spiritus Sanctus, est Divinum per quod. Quod non aliud Divinum sit quod procedit a Domino, quam Divinum quod est Ipse, in opusculis De Divina Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscientia, videbitur; est enim altioris indaginis. [3] Quod trinum sit in Domino, illustrari potest per comparationem cum angelo: huic est anima et corpus, et quoque procedens; quod procedit ex illo, est ipse extra illum: de hoc procedente datum est scire multa, sed non hujus loci est, illa adducere. [4] Quisque homo qui spectat ad Deum, post mortem ab angelis primum docetur quod Spiritus Sanctus non alius sit a Domino, et quod "exire" et "procedere" non aliud sit quam illustrare et docere per praesentiam, quae est secundum receptionem Domini; unde plerique post mortem exuunt ideam in mundo conceptam de Spiritu Sancto, et recipiunt ideam quod sit Domini praesentia apud hominem per angelos et spiritus, ex qua et secundum quam homo illustratur et docetur. [5] Praeterea solenne est in Verbo, nominare duo Divina, et quandoque tria, quae tamen unum sunt; ut "Jehovah et Deus," "Jehovah et Sanctus Israelis," "Jehovah et Potens Jacobi," tum "Deus et Agnus;" quae quia unum sunt, etiam in aliis locis dicitur, "Jehovah solus est Deus," "Jehovah solus est sanctus," et Ille "Sanctus Israelis," et "non praeter Ipsum:" tum quod pro Deo nunc dicatur "Agnus," et pro Agno "Deus:" hoc in Apocalypsi, illud in Prophetis. [6] Quod sit Dominus solus, qui intelligitur per "Patrem, Filium et Spiritum Sanctum" (Matth. xxviii. 19), patet a praecedentibus et sequentibus ibi: in praecedente versu dicit Dominus, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra;" et in sequente versu dicit Dominus, "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi," ita de Se solo: quare illud dixit, ut scirent quod in Ipso sit trinitas. [7] Ut sciatur quod Spiritus Sanctus non sit aliud Divinum quam Ipse Dominus, ostendetur quid in Verbo intelligitur per "spiritum." Per "spiritum" intelligitur (i.) Vita hominis in communi. (ii.) Quia vita hominis est varia secundum status ejus, ideo per "spiritum intelligitur varia affectio vitae apud hominem. (iii.) Tum vita regenerati, quae vocatur vita spiritualis. (iv.) Ubi autem dicitur "Spiritus" de Domino, intelligitur Divina Ipsius vita, ita Ipse Dominus. (v.) In specie vita sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina veritas. (vi.) Quod Ipse Jehovah, hoc est, Dominus, locutus sit Verbum per Prophetas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church