Doc. of Lord (Potts) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. ((ii.)) Quia vita hominis est varia secundum status ejus, quod ideo per "spiritum" intelligatur varia affectio vitae apud hominem. Ut (1.) Vita Sapientiae:

Bezaleel impletus spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exod. xxxi. 3). "Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quemcunque implevi spiritu sapientiae" (Exod xxviii. 3). "Impletus est Joschua... spiritu sapientiae" (Deutr. xxxiv. 9). Nebuchadnezar de Daniele, (dixit, "In quo spiritus Deorum sanctorum est." Regina dixit,) quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in en" (Dan. iv. 5 (B.A. 8)(; cap. v. 12)). "Scient errantes spiritu intelligentiam" (Esai. xxix, 24). [2] (2.) Vitae Excitatio:

"Excitavit Jehovah spiritum regum Mediae" (Jerem. li. 11). "Excitavit Jehovah spiritum Serubabelis,... et spiritum omnium reliquiarum populi" (Hagg. i. 14). Do in regem Aschuris "spiritum, ut audiat famam, et revertatur in terram suam" (Esai. xxxvii. 7). Aggravavit Jehovah spiritum Sichonis regis (Deutr. ii. 30). "Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam" (Ezech. xx. 32). [3] (3.) Vitae Libertas:

Quatuor animalia, quae erant cherubi, visa Prophetae, "quorsum erat spiritus ad eundum, ibant" (Ezech. i. 12, 20). [4] (4.) Vita in Timore, Dolore et Ira:

"Ut liquescat omne cor, et remittantur omnes manus, et contrahatur omnis spiritus" (Ezech. xxi. 12). "Defecit super me spiritus meus; in medio mei obstupescit cor meum" (Psalm. cxlii. 4 (B.A. 3); Psalm. {1}cxliii. 4). "Consumptus est spiritus meus" (Psalm. cxliii. 7). "Indoluit spiritus meus, quod me Danielem attinet" (Dan. vii. 15). Spiritus Pharaonis turbatus est (Gen. xli. 8). Nebuchadnezar dixit, Turbatus est spiritus meus" (Dan. ii, 3). "Ivi tristis in excandescentia spiritus mei" (Ezech. iii. 14). [5] (5.) Vita variarum affectionum malarum:

"Modo non in spiritu ejus dolus" (Psalm. xxxii. 2). "Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum" (Esai. xix. 14). Dixit prophetis stultis, "qui abeunt post spiritum suum" (Ezech. xiii. 3). "Stultus propheta, insanus vir spiritus" (Hosch. ix. 7). "Observate vos per spiritum vestrum, nec agite perfide" (Malach. ii. 16). "Spiritus scortationum seduxit" ({2}Hosch. iv. 12). "Spiritus scortationum in medio illorum" (Hosch. v. 4). "Cum transivit super illum spiritus zelotypiae" (Num. v. 14). "Vir qui vagabundus spiritu: et mendacium effutit" (Mich. ii. 11). "Generatio,... cujus non constans cum Deo spiritus" (Psalm. lxxviii. 8). Effusus super illos spiritus somnolentiae (Esai. xxix 10). "Concipite quisquilias, parite stipulam; quod ad spiritum vestrum, ignis comedet vos" (Esai. xxxiii. 11). [6] (6.) Vita Infernalis:

"Spiritum immundum transire faciam e terra" (Sach. xiii. 2). "Quando... spiritus immundus exit ab homine, perambulat loca arentia;... et postea adjungit sibi septem... spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi" (Matth. xii. 43-45). Babylon "facta est... custodia spiritus immundi" (Apoc. xviii. 2). [7] (7.) Praeter ipsos Spiritus Infernales, a quibus homines vexati sunt (Matth. viii 16; cap. x. 1; Marc. i. 23-{3}27; cap. ix. 17-29: Luc. iv. 33, 36; cap. vi. 17, 18; cap. vii. 21; cap. viii. 2, 29; cap. ix. 39, 42, 55; cap. x. 24-26; cap. xiii. 11: Apoc. xiii. 15; cap. xvi. 13, 14). @1 cxliii. pro "cxlvii."$ @2 Hosch. pro "Sach."$ @3 27 pro "29"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church