52. ((vi.)) Quod Ipse Jehovah, hoc est, Dominus, locutus sit Verbum per Prophetas.- De Prophetis legitur, quod fuerint "in visione," et quod "Jehovah locutus sit cum illis." Cum fuerunt in visione, non erant in suo corpore, sed in suo spiritu; in quo statu viderunt talia quae in caelo sunt: cum autem Jehovah locutus est cum illis, tunc in corpore suo fuerunt, et audiverunt Jehovam loquentem. Hi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt. In statu visionis aperti sunt oculi spiritus illorum, et clausi oculi corporis illorum, ac tunc etiam sibi visi sunt auferri e loco in locum, corpore manente in suo. In hoc statu fuerunt quandoque Ezechiel, Sacharias, Daniel, et Johannes cum scripsit Apocalypsin: et tunc dicitur quod essent "in visione," aut "in spiritu." Dicit enim Ezechiel, "Spiritus... sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in visione" Dei, "in spiritu Dei; ita ascendit super me visio, quam vidi" (cap. xi. 1, 24). Dicit, Quod sustulerit illum spiritus, et audiverit Post se terrae motum, et alia (cap. iii- 12, 14);
Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit in Hierosolymam in visionibus Dei, et viderit abominationes (cap. viii. 3, seq.). Quare similiter in visione Dei, seu in spiritu, vidit Quatuor animalia, quae erant cherubi (cap. i. cap. x);
Tum novam terram et novum templum, et angelum metientem illa (de quibus in cap. xl. ad xlviii.):
quod tunc fuerit in visionibus Dei, dicit cap. xl. 2: et quod tunc sustulerit illum Spiritus, cap. xliii. 5. Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc angelus fuit, Cum vidit virum equitantem inter myrtos (Sachar. i. 8, seq.);
Cum vidit quatuor cornua, et dein virum, in cujus manu funiculus mensurae (cap. ii. 1, 5, seq. (B.A. i. 18; ii. 1));
Cum vidit Joschuam sacerdotem magnum (cap. iii. 1, seq.);
Cum vidit candelabrum et duas oleas (cap. iv. 1, seq.);
Cum vidit volumen volans et epham (cap. v. 1, 6);
Et cum vidit quatuor currus exeuntes inter duos montes, et equos (cap. vi. 5, seq.). In simili statu fuit Daniel, Cum vidit quatuor bestias ascendentes e mari (Dan. {1}vii. 3);
Et cum vidit pugnas arietis et hirci (cap. viii. 1, seq.). Quod viderit illa in visionibus, legitur cap. vii. 1, 2, 7, 13; cap. viii. 2; cap. x. 1, 7, 8: quod angelus Gabriel ei visus sit in visione, et locutus cum illo, cap. ix. 21(, 22). Simile factum est cum Johanne, cum scripsit Apocalypsin; qui dixit, Se fuisse "in spiritu die Dominica" (Apoc. i. 10 );
Quod delatus in desertum in spiritu (cap. xvii. 3) In montem altum in spiritu (cap. xxi.);
Quod viderit equus in visione (cap. ix. 17). (Et alibi quod viderit illa quae descripsit, ita in spiritu aut in visione, cap. i. 12; cap. iv. 1; cap. v. 1; cap. vi. 5; et in singulis sequentibus.) @1 vii. 3 pro "vi. 1 seq."$