De Verbo (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. De Verbo 1] Quod omnis sanctitas Verbi sit in sensu literae, et quod nulla sanctitas sit in ejus sensu spirituali absque sensu literae; quod hic foret sicut domus absque fundamento, ita sicut domus in aere; quod foret sicut corpus humanum absque cutibus, cujus omnia dissiparentur; quod omnia interiora corporis nexum habeant cum peritoneo, pleura, et cum cutibus, ita [quoque] sensus spiritualis cum sensu literae; quod sensus spiritualis absque sensu literae foret sicut contentum absque continente, ita sicut vinum absque vase quod continens - simile est cum spirituali absque naturali, seu cum Coelo angelorum et eorum sapientia absque humano genere et Ecclesia ibi et ejus intelligentia ex sensu literae; sensus literae Verbi apud hominem facit illum nexum, et illam conjunctionem. - haec causa fuit etiam quod Dominus in mundum venit, nam omne sensus literae a Judaeis falsificatum fuit, adeo ut non esset ultimum in homine amplius, quare Dominus in Mundum venit, et induit Humanum, ut quoque fieret Verbum in sensu literae, seu Divinum Verum in ultimis; quare dicitur quod Verbum caro factum sit, Joh. I:14. 2] Simile est cum potentia Divini Veri; omnis potentia in mundo spirituali est Divino Vero procedenti a Domino; qualis potentia Divini Veri ibi est, multis ab experientia illustrari potest; de qua experientia plura adducantur: et omnis potentia Divini Veri consistit in sensu literae Verbi; in sensu spirituali absque sensu literae est nulla potentia, sed in sensu literae in quo sensus spiritualis: quare dum spiritus aliquid proferunt ex sensu literae, fit communicatio cum coelo manifesta; at non si aliquid proferunt ex sensu spirituali absque sensu literae. 3] Quod ideo omnia responsa e coelo facta sint et fiant per talia quae sunt sensus literae, quare sensum literae repraesentabant urim et thumim in Ephodo Aharonis; erat illud vestis ultima: quare in Apocalypsi fundamenta novae Hierosolymae recensentur ut ex duodecim lapidibus pretiosis, et portae ex margaritis, quae etiam significabant sensum literae: similiter Cherubim super Propitiatorio significabant sensum [illum], quare sub illis dabantur Mosi et Aharoni responsa. 4] Ordo in quo se interiora Divini Veri, ex quibus sapientia Angeli, reponunt, nempe ordo simultaneus, quare sensus literae est continens. 5] Quod ideo omnia doctrinae Ecclesiae confirmanda sint per sensum literae Verbi, et illud doctrinae quod non ex sensu literae Verbi confirmatum est, non habet potentiam. Doctrinale confirmatum per sensum literae quoad genuinum verum, hoc potentiam habet; apparentia Divini Veri etiam potentiam habet, sed minorem, sicut cum genuino vero potest concordare. At falsificatus sensus literae Verbi nullam potentiam habet; occludit coelum et non aperit coelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church