De Verbo (Whitehead) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. De Verbo et de Theologia naturali, quod haec non sit nisi illud, et ex illo De excellentia styli in Verbo 1] Fuit gravis disceptatio mihi audita inter spiritus qui in mundo fuerunt eruditi, quidam ex Verbo, quidam ex solo lumine naturali; hi instabant quod Theologia naturalis sufficiat, et quod haec possit docere, imo illustrare, hominem absque Verbo, et pervidere quod Deus sit, quodque coelum et infernum sint, et quod immortalitas animae, et sic vita aeterna; illi autem dicebant quod modo Verbum doceat illa et illustret; spiritus qui pro theologia naturali sola erant, infestabant valde illos qui pro Verbo, et hoc per aliquot dies, cogitantes corde et tandem dicentes quod Verbum non sit aliquid, quodque scriptum sit stylo tam simplici et simul obscuro in perplurimis locis, ut ab illo non quisquam posset doceri, minus illustrari, et quod scripta eruditorum multopere praestarent, ut Scripta Ciceronis, Senecae et aliquot doctorum hodie; sed responsum est illis, quod stylus Verbi excellentior sit stylo omnium eruditorum in universo terrarum orbe, quia non datur ibi sensus, imo non vox, nec litera quae non aliquid Domini et inde aliquid Coeli et Ecclesiae in se continet, quia ex Deo inde in sinu suo est spirituale; et quod Divinum illud lateat ibi interius sicut latet anima in corpore, et quod illud evolvatur ordine, dum homo sancte id legit, coram angelis, qui afficiuntur ex evoluto spirituali inibi sanctitate, quae communicatur homini; et quod inde pateat, quod ipse stylus ibi, utcunque simplex apparet, infinite praestantior sit omni stylo doctissimorum in mundo, qui tametsi est tersus et elegans et sublimis, usque non est cum coelo communicativus, ita respective ad stylum Verbi, prorsus 2]vilis. Spiritus qui pro theologia naturali erant, audiebant quidem illa, sed usque rejiciebant, quia in mundo Verbum plane contemserunt, et qui Verbum in mundo contemnunt et contemtum confirmant ex Verbi locis, illi post mortem, illud perpetuo contemnunt, nam omne principium in mundo captum de Deo, et de Verbo, et confirmatum, post mortem manet irradicatum, nec potest evelli; et quia ideo non cum coelo sed cum inferno communicabant, coeperunt se conjungere cum quibusdam satanis ibi, usque tandem ut illi et satanae simul loquerentur, ac stridentes dentibus spirarent necem animae illorum qui pro Verbo erant, at usque prorsus nihil valebant, nam Dominus erat pro his, at Satanas pro illis; quare hi acceptati in coelum sunt, et 3]illi rejecti in infernum. Postea loquuti sunt angeli de Theologia naturali, quod haec absque Verbo nihil revelet, sed solum confirmet illa quae in doctrina Ecclesiae ex Verbo sciuntur, et quod confirmationes ex natura, medio lumine rationali, corroborent vera spiritualia, ex causa quia unusquisque de spiritualibus aliquam ideam naturalem habet, per quam retinet illa in memoria, et inde in cogitationem depromit, et rationaliter volvit et ventilat, quare si ex natura accedunt confirmantia, corroboratur verum, sed quod usque cavendum sit, ne falsum loco veri arripiatur, quoniam falsum aeque ac verum ab ingeniosis confirmari potest; inde haereticum usque ad 4]destructionem ipsius veri potest corroborari. Adjecerunt, quod nemo possit ex theologia naturali intrare in theologiam spiritualem, sed quod quisque possit ex theologia spirituali intrare in theologiam naturalem, quia hoc ex Divino ordine est, illud autem contra Divinum ordinem; naturale enim est crassum et impurum, et spirituale est subtile et purum; a crasso et impuro intrare in subtilia et pura non datur, sed vicissim; angeli possunt spectare infra se, et videre omnia quae ibi sunt, sed nemo ex inferioribus potest videre illa quae in coelis sunt; imo angelus potest videre spiritum se crassiorem, sed spiritus hic non potest videre angelum se puriorem; quare cum spiritus tales ascendunt in coelum, ubi sunt angeli, quod saepe fit, neminem vident, et ne quidem domos illorum, quare abeunt, dicentes quod ibi 5]vacuum et desertum sit. Simile est cum Verbo; illi qui non credunt Verbo ex Verbo, nequicquam possunt credere aliquid Divinum ex natura, docet enim Dominus, Habent Mosen et prophetas; audiunto illos; si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, Luc. XVI:29,31; similiter si quis ex sola natura, rejecto Verbo, vult credere. Quod quidam antiqui qui pagani fuerunt, ut Aristoteles, Cicero, et alii de existentia Dei et de immortalitate animae scripserunt, hoc non ex suo naturali lumine primum sciverunt, sed ex religione antiquorum, apud quos fuerat Divina revelatio, quae successive propagata fuit ad gentes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church