11. Quod illi in Domino sint, et Dominus in illis qui in caelo et in ecclesia, docet quoque Dominus dicendo, "Manete in Me, et Ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis: Ego sum Vitis, vos palmites qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 4-7).