Heaven and Hell (Ager) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. Instructus sum e caelo, quod antiquissimi in nostra tellure, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsis correspondentiis cogitaverint, et quod naturalia mundi, quae coram oculis erant, inserviverint illis pro mediis ita cogitandi et quia tales erant, quod consociati sint angelis, et locuti cum illis et quod sic per illos caelum conjunctum fuerit mundo: ex eo tempus illud vocatum est Saeculum aureum de quo etiam apud scriptores antiquos dicitur, quod caelicolae habitaverint cum hominibus, et consortia cum illis habuerint sicut amici cum amicis. Sed post illorum tempora, quod successerint, qui non ex ipsis correspondentiis, sed ex scientia correspondentiarum cogitaverunt, et quod conjunctio caeli cum homine etiam tunc fuerit, sed non tam intima: tempus eorum est quod vocatur Saeculum argenteum. Postea quod successerint, qui quidem correspondentias noverunt, sed non cogitaverunt ex scientia illarum, ex causa quia in naturali bono fuerunt, et non sicut priores in spirituali: horum tempus vocabatur Saeculum cupreum. Post horum tempora, quod homo factus sit successive externus, et tandem corporeus, et quod tunc scientia correspondentiarum prorsus deperdita sit, et cum illa cognitio caeli, et plurium quae caeli sunt. Quod vocaverint Saecula illa ex auro, argento et cupro, fuit quoque ex correspondentia,{1} quoniam aurum ex correspondentia significat bonum caeleste, in quo antiquissimi fuerunt; argentum autem bonum spirituale, in quo antiqui post illos; et cuprum bonum naturale, in quo proxima posteritas ferrum autem, ex quo ultimum saeculum est dictum, significat verum durum absque bono. @1 Quod aurum ex correspondentia significet bonum caeleste (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6917, 6917, 9510, 9874, 9881). Quod argentum significet bonum spirituale seu verum ex origine caelesti (n. 1551, 1552, 2954, 5648[? 5658]). Quod cuprum significet bonum naturale (n. 425, 1551). Quod ferrum significet verum in ultimo ordinis (n. 425, 426).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church