117. Sed tametsi in caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ex illo sole, usque ibi est Sol, est lux et est calor, ac sunt omnia quae in mundo, ac innumerabilia plura, verum non ex simili origine; nam quae in caelo sunt, spiritualia sunt, et quae in mundo naturalia. Sol caeli est Dominus, lux ibi est Divinum verum, et calor ibi est Divinum bonum, quae procedunt a Domino ut Sole; ex illa origine sunt omnia quae in caelis existunt et apparent. Sed de Luce et Calore, et de illis quae inde existunt in caelo, dicetur in articulis sequentibus; hic solum de Sole ibi. Quod Dominus in caelo appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor, ex quo omnia spiritualia existunt, ac medio sole mundi omnia naturalia: ille Amor est qui lucet ut Sol.