Heaven and Hell (Ager) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. {1} Sciendum est, quod Divinum bonum et Divinum verum, quae a Domino ut Sole in caelis sunt, non sint in Domino, sed a Domino: in Domino est solum Divinus Amor, qui est Esse ex quo Existunt illa Existere ex Esse intelligitur per Procedere. Hoc quoque illustrari potest per comparationem cum sole mundi: calor et lux, quae in mundo, non sunt in sole sed a sole: in sole est solum ignis, et ex eo existunt et procedunt illa. @1 "139:"--Sic in editione principe sequuntur numeri paragraphorum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church