Heaven and Hell (Ager) n. 141

Previous Number Next Number See English 

141. [XVI.] DE QUATUOR PLAGIS IN CAELO. In caelo sicut in mundo sunt quatuor plagae, oriens, meridies, occidens, et septentrio, utrinque determinatae a suo sole; in caelo a Sole caeli qui est Dominus, in mundo a sole mundi. Sed usque intercedit multa differentia. Prima est, quod in mundo dicatur meridies ubi sol in maxima sua altitudine supra terram est, septentrio ubi in opposito infra terram est, oriens ubi in aequinoctiis oritur, et occidens ubi tunc occidit: ita in mundo a meridie determinantur omnes plagae. in caelo autem oriens dicitur ubi Dominus ut Sol apparet, ex opposito est occidens, ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et hoc in omni conversione faciei et corporis eorum ita in caelo ab oriente determinantur omnes plagae. Quod oriens dicatur ubi Dominus ut Sol apparet, est causa, quia omnis origo vitae est ab Ipso ut Sole; et quoque quantum apud angelos recipitur calor et lux seu amor et intelligentia ab Ipso, tantum dicitur Dominus exoriri apud illos: inde quoque est, quod Dominus in Verbo dicatur Oriens. {1} @1 Quod Dominus in supremo sensu sit Oriens, quia est Sol caeli, qui semper in ortu et nusquam in occasu est (n. 101, 5097, 9668).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church