Heaven and Hell (Ager) n. 146

Previous Number Next Number See English 

146. Sed differunt plagae in caelis qui constituunt regnum caeleste Domini, a plagis in caelis qui constituunt regnum spirituale Ipsius, ex causa quia Dominus apparet angelis qui in regno Ipsius caelesti sunt ut Sol, angelis autem qui in regno Ipsius spirituali ut Luna; et oriens est ubi Dominus apparet. Distantia inter Solem et Lunam ibi est triginta graduum: inde similis est plagarum. Quod caelum distinctum sit in duo regna, quae vocantur regnum caeleste et regnum spirituale, videatur in suo articulo (n. 20-28): et quod Dominus appareat in regno caelesti ut Sol, et in regno spirituali ut Luna (n. 118): sed usque plagae caeli per id non indistinctae fiunt, quoniam angeli spirituales non possunt ascendere ad angelos caelestes, nec hi descendere ad illos (videatur n. 35, supra).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church