Heaven and Hell (Ager) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. Locutus sum aliquoties cum angelis de hac re; qui dixerunt, quod mirentur quod homines ecclesiae non sciant, quod amare Dominum et amare proximum sit amare bonum et verum, et ex velle facere illa; cum tamen scire possint, quod quisque testetur amorem per velle et facere quae alter vult, et quod sic ametur vicissim et conjungatur ipsi, et non per quod amet illum, et usque non voluntatem illius facit, quod in se est non amare: et quoque quod possint scire, quod bonum procedens a Domino sit similitudo Ipsius, quoniam Ipse est in illo; et quod illi fiant similitudines Ipsius, et conjungantur Ipsi, qui bonum et verum vitae suae faciunt, per velle et facere velle etiam est amare facere. Quod ita sit, etiam Dominus in Verbo docet, dicendo, Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me;...et Ego amabo illum, et mansionem apud illum faciam" (Joh. xiv. 21, 23). Et alibi, Si mandata mea feceritis, manebitis in amore meo (Joh. xv. 10, 12).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church