Heaven and Hell (Ager) n. 172

Previous Number Next Number See English 

172. Sed illa quae in caelis apparent, tametsi quoad multam partem similia sunt illis quae in terris, usque non similia sunt quoad essentiam, existunt enim illa quae in caelis ex Sole caeli, et quae in terris ex sole mundi quae ex Sole caeli existunt, dicuntur spiritualia quae autem ex sole mundi, dicuntur naturalia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church