Heaven and Hell (Ager) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. [XXI.] DE HABITATIONIBUS ET MANSIONIBUS ANGELORUM. Quoniam in caelo societates sunt, et vivunt sicut homines, ideo etiam illis sunt habitationes, et illae quoque variae secundum statum vitae cujusvis magnificae illis qui in digniori statu sunt, et minus magnificae illis qui in inferiori. De habitationibus in caelo aliquoties cum angelis locutus sum et dixi, quod hodie vix aliquis crediturus sit, quod habitacula et mansiones illis sint quidam ex causa quia non vident illa quidam quia non sciunt quod angeli homines sint quidam quia credunt quod caelum angelicum sit caelum quod spectatur oculis circum illos, quod quia inane apparet, et putant quod angeli sint formae aetherae, concludunt quod in aethere vivant: praeterea, quod in mundo spirituali sint talia quae in mundo naturali, non capiunt, quia nihil sciunt de spirituali. [2]Angeli dixerunt quod sciant quod talis ignorantia regnet hodie in mundo, et, quod mirati, maxime intra ecclesiam; ac ibi plus apud intelligentes, quam apud illos quos vocant simplices: dixerunt porro, quod scire possint ex Verbo quod angeli homines sint, quoniam, qui visi sunt, ut homines visi sunt; similiter Dominus, qui omne Humanum suum Secum assumpsit; et quia homines sunt, quod mansiones et habitacula illis sint, et non, secundum quorundam inscitiam, quam vocabant insaniam, volitent in aere, seu quod venti tametsi vocantur spiritus: et quod hoc capere possint, modo extra sua principia de angelis et spiritibus capta cogitent, quod fit cum non in quaestionem et sub cogitationem directam mittunt, num ita sit; est enim cuivis idea communis, quod angeli sint in humana forma, et quod illis sint domicilia, quae vocant habitacula caeli, quae magnifica prae habitaculis terrae sed quod idea haec communis, quae est ex influxu caeli, illico in nihilum cadat, cum mittitur sub intuitionem in medio et cogitationem, num ita sit, quod fit imprimis apud eruditos qui per propriam intelligentiam praecluserunt sibi caelum et viam lucis inde. [3] Similiter fit cum fide de vita hominis post mortem qui loquitur de illa, et non cogitat simul ex eruditione de anima, aut ex doctrina de reunitione corporis, credit quod post mortem victurus sit homo, et inter angelos si bene vixit, et quod tunc visurus sit magnifica, et percepturus gaudia sed ut primum spectat ad doctrinale de reunitione corporis, aut ad hypotheticum de anima, et obvenit cogitatio num anima talis sit, et sic num ita sit, dissipatur ejus prior idea.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church