187. Inde patuit, cur Dominus Se dixit Templum quod in Hierosolyma (Johan. ii. 19, 21); {1} et cur Nova Hierosolyma visa est ex auro puro, portae ejus ex margaritis, et fundamenta ex lapidibus pretiosis (Apoc. xxi.) quod nempe quia Templum repraesentabat Divinum Humanum Domini; "Nova Hierosolyma" significat ecclesiam, quae posthac instauranda; duodecim portae" vera quae ducunt ad bonum "et fundamenta" vera super quibus fundatio ejus. {2} @1 Quod Domus Dei in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, "Templum" autem quoad Divinum Verum; et in sensu respectivo caelum et ecclesiam quoad bonum et verum (n. 3720).$ @2 Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam ubi genuina doctrina (n. 402, 3654, 9166). Quod portae significent introductionem ad doctrinam ecclesiae, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4478 [? 4477]). "Fundamentum" quod significet verum super quo fundatur caelum, ecclesia, et doctrina (n. 9643).$