Heaven and Hell (Ager) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Quod amor in Dominum et amor erga proximum comprehendant in se omnia vera Divina, constare potest ex illis quae Ipse Dominus de binis illis amoribus locutus est, dicendo, "Amabis. Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua...;hoc est praeceptum maximum et primum; secundum.. quod simile est illi, est, ut ames proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus praeceptis pendent Lex et Prophetae" (Matth. xxii. 37-40). "Lex et Prophetae" sunt totum Verbum, ita omne Verum Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church