209. Non datur influxus e caelis inferioribus in superiores, quia hoc contra ordinem est, sed e caelis superioribus in inferiores. Excedit etiam sapientia angelorum superioris caeli sapientiam angelorum inferioris, sicut myrias unum quae etiam est causa, quod angeli inferioris caeli non possint loqui cum angelis superioris immo cum spectant illuc, non vident illos; apparet caelum illorum sicut nimbosum quid supra caput: at angeli superioris caeli possunt videre illos qui in inferiori caelo sunt, sed non licet sociare sermonem cum illis, nisi cum jactura sapientiae suae, ut supra dictum est.